- INTEXERE
- INTEXEREproprium Babylonicorum sicut insuere Phrygionum. Tertulliau. de hab. Mul. Age nunc, si ab initio rerum et Milesii oves tondergnt et Seres arbores nerent, et Tyrii tingerent et Phryges insuerent et Babylonii intexerent. Ubi Phrygum in Pingendis vestibus artificium, et Babyloniorum in pingendis peristromatis, ita separat, ut Phrygibus insuendi artem, Babyloniis intexendi, tribuat, Et sane Babylonii stragulis vestibus, quas pingebant, diversos intexebant colores: sed ars tamen haec corum pingendi tota acu peragebatur; quam ob causam non minus insuere dici possent: quem admodum e contrarlo intexere non minus de Phrygibus s. Phrygionibus dii queat. Nam et hi vestibus, quas acu pingebant ac variabant, aurum insuendo, et diversicoloria fila intexendo, Plumariorum sibi textorum nomen vindicârunt. Sed etsi utrique acu uterentur, diversum tamen Phrygionum et eorum, qui Babylonica variabant, Plumariorum, fuit artificium; quaecausa, quod Tertullian. intexendi Artem Babyloniis tamquam propriam, tribuit. Vide infra, ubi de Plumariorum Arte ac generibus. Noto hîc saltem, imaginum apud Christianos invalescente usu, non paucos eorum Christum, Apostolos, et illorum miracula vestibus intexta hac arte gessisse; contra quos vide Asterium Amaseae. Ep. Homil. de Divite et Lazaro p. 565. et Chrysostomum in Matth. Homil.49. ubi ne nominandam quidem propterea Plumariam artem sancit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.